Latin
Propositio II
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 28-2
Unproofread scanNot analysed yet
ad 6, Qualium ergò partium parabola est 8, talium triangulum ABC est 6. Constat ergo parabolam inscripti sibi trianguli sesquitertiam esse. Quod erat &c. Lemma VII. Si in parabola inscribatur triangulum: eandem habens cum parabola basim, eandemque altitudinem. Inscribantur etiam pariter &in reliquis portionibus duo alia triangula: Erit triangulum primò inscriptum, octuplum alterutri posteriùs inscripti trianguli. Demonstratur hoc Lemma ab Archimede Prop. 21. De Quadratura parabolae. Lemma VIII. Si in parabola euidentèr inscribatur figura ex triangulis constans. Tam bina ipsius triangula (si prout sibi mutuò respondent. ita sumantur) quàm etiam tota inscripta figura, aequiponderabit ex puncto medio basis ipsius parabolae. Esto parabola a DC, cuius diameter sit b d; &inuersa statuatur figura, ita vt diameter ad horizontem sit perpendicularis. Sectà deinde vtraque ad, de bifariam in ef; ite xumque sectis partibus bifariâm in g, h, i, I. &c. Ducantur gm, en, ho, ip, sqe Ir. &c. Parallelae ad diametrum. Inscribaturque in parabolà figura amnobpqre. (quae dicitur euidenter inscribi.) Dico triangula quae figuram inscriptam componunt, sibina, &prout sibi mutuò respondent ita sumantur, aequiponderare ex puncto d.