Latin
Propositio XVII
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 28
Unproofread scanNot analysed yet
habens late ra numero imparia; &conuertatur figura circa catetum EC, nempe cir ca lineam, quae ab vno angulo E perducitur ad bisectionem lateris oppo siti; orieturque solidum sphaerale con tentum sub conicis superficiebus, vnicoque circulo. Facto deinde angulo recto AHL, ductoque per L plano MN ad axem erecto. Dico vniuersam solidi superficiem aequalem esse superficiei cylindri OMNP. Nam superficies solidi sphaeralis, dempto circulo ex CH. descripto, aequatur superficiei cylindri iuter plana OP, QR contenti: circulus autem ex CH factus ęqualis est (praecedens lemma) superficiei cylindri inter plana QB, MN contenti: Propterea vniuersa solidi superficies ęqualis erit superficiei cylindri OMNP. qui quidem circa eandem sphęram cum ipso solido describitur, altitudinem verò habet lineam EL, quę componitur ex cateto EC, &ex linea CL, quae tertia proportionalis est, si fiat vt AC diameter sphaerae, ad CH semilatus poligoni, ita CH ad aliam. Quod erat &c. Propositio XVIII. VEmisphaerij superficies ęqualis est superficiei curuę cylinAAdri eandem ipsi basim, &eandem altitudinem habentis. Esto hemisphaerium ABC, &circa ipsum cylindrus eiusdem altitudinis, ADEC. Dico superficiem hemisphęrij ęqualem esse superficiei cylindri ADEC. Si enim non est aequalis, vel maior erit, vel minor. Ponatur primùm sphęrica superficies maior: fiatque vt cylindri superficies ad superficiem hemispherij, quae maior ponitur, ita recta AD ad AG: intelligaturque cylindrus productus vsque ad GE.