Latin
Propositio XVII
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 29
Unproofread scanNot analysed yet
Secetur deinde arcus AB bifariam, iterumque portiones eius bifariam, &hoc semper, donec poligoni circà semicirculum ABC descripti semilatus VL minus sit quam recta DG. (quod fieri posse constat ex prima Decimi; semilatera enim poligonorum circulo circumscriptorum ex continua arcuum bisectione semper minuuntur plusquam pro medietate, vt ab alijs ostensum est.) Factum ergò sit; &esto poligonum HILMN, conuersàque figura circa axem LO, fiat ex poligono, semisolidum sphaerale sub conicis superficiebus compraehensum. Cum itaque recta DG maior sit quam semilatus LV, multo maior eadem erit quàm LB, &propterea planum PQ productum per L intra puncta D &Gcadet. Iam quia superficies cylindri AE ad superficiem hemisphaerij est vt AD ad AG, hoc est vt cylindrica superficies AE ad cylindricam AF, erit cylindrica superficies AF aequalis sphaericae. Propterea, si sphaerica superficies aequalis sit cylindricae AF. maior erit quam cylindrica AQ, hoc est quam conicae omnes HILMN, multoque maior quàm omnes ASILMRC, quod est absurdum. Est enim contrâ principium ab Archimede praemissum. Assumpsimus conicam quae describitur à linea HS maiorem esse quàm illa superficies, quae describitur à linea AS. quod patet ex 12. huius. Rectangulum enim proprium conicae superficiei multò maius est quam rectangulum per axem cylindricę, quando quidem sub maioribus lateribus continetur. Ponatur iam sphaerica ABC minor quam cylindrica ADEC. DOH Fiat vt superficies cylindrica ADEC ad sphaericam, quae ponitur minor; ita recta AF ad FL. Fiatque ex FL semidiamesfe tro aliud hemisphaerium LNI, priori concentricum, &circà ARI.