Latin
Propositio II
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 29-2
Unproofread scanNot analysed yet
Pręterea vniuersam figuram inscriptam, ex ipsis triangulis compositam, ab eodem puncto à, ęquiponderare. Sumantur enim duo triangula sibi mutuò respondentia, puta, nob, boqu, quae interse aequalia erunt; cum triangula anb, hoc suboctupla. sint eiusdem triauguli abc: ipsa vero nob, byque suboctupla sint aequalium triangulorum anb, bqc. Habebunt insuper centra grauitatis in rectis OT, pt, quae quidem ab angulis O, p, ducuntur ad puncta media basium, nb, bqu, Cum verò osh, pti rectę ad horizontem positę sint perpendiculares, erunt praedicta triangula nob, boqcentralitèr appen sa ex punctis h, &1. Quamobrem ab ęqualibus distant ijs ha, di, ęquiponderabunt. Et sie de reliquis figurę triangulis. Quod erat primò propositum. Figura autem vniuersa euidenter inscripta componitur ex partibus aequiponderantibus à puncto è; quarè etiam ipsa ex à puncto aequiponderabit. Quod erat ostendendum, &c. Lemma IX. Positis ijsdem. Sl à parabola dematut vuiuersa figura euidentèr inscripta, etiàm omnia segmenta parabolica, quae circumrelinquuntur, ex puncto D. aequiponderabunt. Repetita enim eadem figura demonstratum est figuram inscriptam aequiponderare ex puncto d. Ergo figura inscripta centrum grauitatis habet in perpendiculo horizontali db. (per 4. sappositionem) sed etiam parabola centrum grauitatis habet in diametro db, (per 4. secundi ęquiponderantium) ergo centrum omnium reliquorum segmentorum erit in diametro db. Quare ex puncto à ęquiponderabunt. per 3. suppositionem. Quod &c.