Latin
Propositio XVII
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 30
Unproofread scanNot analysed yet
IPG ipsum intelligatur cylindrus LHMI: Inscribatur etiam int à semicirculum ABC. figura laterum aequalium, ita vt latera ipsius non tangant semicirculum LNI. (quod fieri posse constat ex Euclide.) Describaturque alius semicirculus semidiametro FO, qui contingat singula latera factae figurę, &conuertatur vniuersa figura circa FB. ita vt fiat semisolidum sphaerale AVBTC conicis superficiebus circumseptum; ex semicirculo autem FO fiat aliud hemisphaerium, circà quod concipiatur cylindrus RQSP. Iam sic; superficies cylindri ADEC ad superficiem hemisphęrij est, per constructionem, vt AF ad FL, hoc est vt AC ad LI, hoc est vt rectangulum AE ad rectangulum LM, hoc est vt cylindrica AE ad cylindricam LM. Quare sphęrica superficies ęqualis erit cylindricae LM, &propterea minor quàm cylindricaRS, hoc est quàm omnes conicę AVBTC, absurdum. sphęrica enim superficies ABC maior est quàm omnes conicę AV BTC. Hemisphęrij ergò superficies ęqualis erit superficiei cylindri eandem ipsi basim, eandemque altitudinem habentis. Cum demonstratum sit neque maiorem esse, neque minorem. Quod erat &c.