Latin
Propositio XX
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 34
Unproofread scanNot analysed yet
Propterea etiam superficies sphaerae, quae cylindricae est aequalis, quadrupla erit circuli circa AC descripti, qui in sphaera maximus est. Quod &c. Aliter. Sphęrica superficies ABCD ęqualis est cylindricę FEHG; cylindrica vero FEHG ad circulum, cuius semidiameter sit AC, est vt rectangulum per axem EG, ad quadratum ex semidiametro AC, nempe ad quadratum EG; &ideò ęqualis: propterea etiam sphęricasuperficies ęqualis erit circulo cuius semidiameter sit AC; ergò quadrupla erit circuli cuius diameter sit AC. Quod &c. Propositio XXI. Viuscunque portionis sphaerę superficies aequalis est circuClo, cuius semidiameter aequalis sit lineae quae ex polo portionis perducitur ad circulum, qui in eiusdem portionis basi zest. Esto sphaerae portio siue minor siue maior ABC. cuius ex polo ducta sit recta AB. Dico superficiem portionis aequalem esse circulo qui fit ex AB tamquam se midiametro. Cum enim quadratum AB aequale sit rectangulo DBE ob circulum, aequale erit &rectangulo GFIH, quod idem est ac rectangulum DBE. Propterea circulus ex AB aequalis erit superficiei cylindri, cui per axem sit rectang. GFIH, &ideo aequalis etiam superficiei sphaericae portionis ABC. Quod &c. Tria haec Theoremata, quae sequuntur, ex Archimede desumpta sunt; quod quidem fecimus ne lector Archimedem adire cogeretur, sed vniuersam hanc doctrinam in hoc libello haberet.