Latin
Propositio XXII
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 35
Unproofread scanNot analysed yet
Propositio XXII. CInt duo coni recti ABC, DEF. Sitque curuae coni ABC superficiei ęqualis circulus DF; nempe basis alterius coni D EF; rectae verò IH, quę ex centro I ducitur perpendiculariter ad latus AB, aequalis sit altitudo EL: Dico conos ABC, DEF, esse ęquales. Nam altitudo BI ad altitudinem EL est vt BI ad IH (ob ęqualitatem) siue vt AICD LF BA, ad AI, nempe vt curua superficies ABC ad basim AC; siue vt basis DF ad basim AC. reciprocè. Quare aequales erunt coni ABC, DEF. Quod erat &c. Corollarium. Hinc patet quòd si conus aliquis, puta DOF: basim quidem habeat DF aequalem curuae superficiei ABC, altitudinem verò O Lnon ęqualem perpendiculari IH; Ita fore conum ABC ad conum DOF, vt est IH ad OL. Nam conus DEF ad conum DOF. est vt EL. ad LO. Ergo (sumptis antecedentium aequalibus) conus A BC ad conum DOF, erit vt IH ad OL.