Latin
Propositio XXIV
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 37
Unproofread scanNot analysed yet
ergo integrum solidum ABCD aequale erit duobus conis L &M simul sumptis. Demptis itaque, rombo EBFD, &cono L, qui per praecedentem sunt aequales, reliquum solidum excauatum AEDFC ęquale erit reliquo cono M. Quod erat &c. Propositio XXV CI ex cylindro auferatur conus eandem ipsi basim, &eanDdem altitudinem habens, erit reliquum excauatum solidum, quod ex cylindro superest, aequale cono cuidam, cuius basis aequalis sit superficiei curuae cylindri, altitudo verò aequalis semidiametro basis ipsius cylindri. Esto cylindrus, cuius rectangulum AED per axem sit ABCD. &ex ipso auferatur conus BEC, vt dictum est. Sumatur autem alius conus FIL, cuius basis FLaeBON CF H I qualis sit superficiei curuę cylindri, altitudo aequalis rectę NB. hoc est semidiametro basis cylindri. Di co reliquum ex cylindro solidum, dempto cono BEC, ęquale esse cono FIL. Secetur BN bifariam in O. Conus ergo FIL ad conum BE C, rationem habet compositam ex ratione altitudinum HI ad BA, hoc est NB ad BA, &ex ratione basium, hoc est basis quae circa FL ad basim quae circa BC, siue quod idem est, superficiei cylindricę ad basim propriam quae circa BC, hoc est, lineę AB ad BO. Erit ergò conus FIL ad conum BEC, Vt NB ad B O, nempe duplus: solidum etiam cylindricum excauatum, dempto cono BEC, duplum est eiusdem coni BEC. Propterea solidum cylindricum excauatum aequale erit cono FIL, cuius basis aequatur superficiei cylindri, altitudo verò aequalis est semidiametro basis cylindri. Quod &c.