Latin
Propositio XXIV
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 36
Unproofread scanNot analysed yet
Propositio XXIV. CI fuerit conus siue rombus Dsolidus ABCD sectus plano EF ad basim parallelo. Intelligaturque ex integro solido ABC AD C D ablatus rombus solidus EBF D. Dico reliquum solidum ex cauatum AEDFC quod superest, equale esse cono cuidam M, cuius basis Msit aequalis frusto curuae superficiei conicae AEFC inter plana EF, AC, interceptae, altitudo verò M sit aequalis perpendiculari DI, quae à vertice ablati rombi D ducitur in latus BA. Intelligantur tres coni aequealti L, M, N. quorum vnicuique altitudo sit aequalis rectę DI; basis verò coni L sit aequalis curuę superficiei coni EBF. at basis M aequalis sit segmento conicae superficiei inter plana EF, AC intercepto: coni tandem N basis aequalis sit vtrisque simul praedictis basibus; siue (quod idem est) integrę superficiei curuę coni ABC. Manifestum est quod integrum solidum ABCD aequale erit cono N (per alterutram praecedentium duarum Propos.) sed etiam duo coni L &M simul sumpti aequales sunt eidem cono N.