Latin
4
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 4-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROE& institutum meum in praesenti libello. Doctrinam non solum de Sphęra, &cylindro, sed de sphaera, &sphaeralibus solidis omnibus prosequemur: Mutatisque plerumque Archimedaeis fun damentis, vniuersaliori demonstratione illam complecti conabimur, atque in omni specie solidorum, vel intrà, vel circà sphę ram descriptorum, propagabimus. Ex libro Archimedis De Sphaera &Cylindro duo haec colliguntur spectantia ad illa solida, quae nos sphaeralia appellamus: Primum, quòd sphaera dupla est inscripti sibi rombi solidi aequilateri; quod quidem vnum est ex solidis sphaeralibus, geni tum ex reuolutione quadrati inscripti, &circa diagonalem conuersi.