Latin
4
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 4
Unproofread scanNot analysed yet
Libellorum itaque non inutilium causa penitus mala non erit quatenùs Geometrici sunt. Vtinam mala non sit eo nomine quòd sunt mei: Propterea humilicèr oro, vt illos qualescumque sint, Tibi tamen debitos, Tuaque munificentia editos, S. C. Tua suscipere dignetur eo vultu, quo me quoque supplicem suscepit, atque ea humanitate, quae cum tanti Principis maiestate coniuncta, amorem elicit etiam ab ignotis. Faueat Deus omnibus votis Tuis, &S. C Tuam, imperiumque diu tueatur, &augeat. Sereniss. C. Tuae Humillimus seruus Euangelista Torricellius.