Latin
Propositio VI
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 40-3
Unproofread scanNot analysed yet
Propositio VI. DArabola sesquitertia est trianguli eandem ipsi basim, &ean dem altitudinem habentis. Esto parabola ABC, cuius diameter BD; duae tangentes AE, CE ad basim, &tertia F BG per verticem. Dico parabolam se squitertiam esse inscrip ti sibi trianguli ABC. Triangulum enim FEG ad duo trilinea mixta AFB, BGC per praecedens lemma, est vt 3. ad vnum. Ergò trapezium. AFGC (cum triplum sit trianguli FEG) ad duo eadem trilinea mixta erit vt 9. ad vnum. Et ad parabolam erit (per conuersionem rationis) vt 9. ad 8.