Latin
Propositio VI
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 41-2
Unproofread scanNot analysed yet
&ad triangulum ABC, erit vt 9. ad 6. Qualium ergo partium parabola est octo, talium triangulum ABC est 6; Quare parabola ad inscriptum sibi triangulum est vt 8. ad 6. nempe sesquitertia. Quod erat &c. Lemma XIII. Si parabola tres tangentes habuerit; duas ad basim, tertiam verò per verticem, &ex vniuersa figura dempta sit parabola, dimidiumque trianguli sub tangentibus contenti. Reliqua figura aequiponderabit ex quodam puncto, quod ita integram tangentem lateralem diuidit, vt pars quae ad contactum curuae terminatur sit ad reliquam vt 9. ad vnum. Esto parabola 2 bC, cuius diameter bd concipiatur ad hori zontem perpendicularis; ENB Sintque duae tangen tes ad basim ae, eo, verticalis vero tangens eb f. Sectà deinde laterali ca in B, ita vt ch ad hd sit vt 9. ad vnum; Di co figuram huiusmodi (demptà parabolà, &semitriangulo verticali cbè) aequiponderare ex puncto B. Sumatur di quinque partium earum, quarum df est 15. siue quarum dh est 3. Eritque dh ad hivt 3. ad 2. Cum autem bà sit ad horizontem perpendicularis, portiones mixtę ab e, bef, et, appensę erunt secundum centrum grauitat is ad punctum b, siue ad punctum d. Triangulum verò bàf ob eandem causam, &eodem modo pendebit centralitèr ex puncto i. (quando. quidem si dupla est ipsius id; &ipsa db ad horizontem perpendicularis.) Iam si istae magnitudines non aequiponderant ex A puncto librae di, altera ipsarum praeponderabit. Esto; &praeponderent primò duae portiones mixtę ab e, bef. Sitque excessus quo praeponderant, aequalis spatio K.