Latin
Propositio XXX
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 45
Unproofread scanNot analysed yet
Quare figura in hemisphęrio inscripta ex cylindris constans, aequalis erit figurae in solido trianguli EHA descriptae ex tubis cylindricis compositę. Sed figura in hemisphaerio descripta maior erat integro solido trian guli EHA. Ergò necesse est quod figura inscripta in solido E HA eodem solido maior sit. pars suo toto. Quod esse non potest. Esto deinde, si fieri potest, hemisphaerium minus solido triangu li EHA; sitque defectus aequalis solido k Circumscribatur ipsi hemisphaerio figura solida ex cylindris aequealtis con—SD stans, ita vt excessus figurae super hemisphaerium minus sit solido K. Tunc enim circumscripta figura adhuc minor erit solido tianguli EHA. Concipiamus deinde solido trianguli EHA aliquam figuram esse circumscriptam constantem ex tubis cylindricis aequealtis ac cylindri ex quibus constat figura haemisphęrio circumscripta. lam primus cylindrus HV figurae circa hemispherium descri ptae, aequalis est primo tubo cylindrico figurae circumscriptae solido trianguli EHA; nam &iste tubus, cylindrus est HF. Secundus cylindrus GI ad secundum tubum LM, est vt qua dratum GN ad rectangulum LTF, nempe aequalis (quadratum enim GN, aequale est rectangulo ONP, siue LTF, nam recta O N rectae BQ, siue LE, siue LT, aeq ualis est, &reliqua NPreliquae TF. Ergo omnes simul cylindri figurae circa hemisphęrium descri ptae, hoc est eadem figura, aequalis erit omnibus simul tubis cylindricis circa solidum trianguli EHA descriptis, cum singuli singulis aequales sint. Sed figura circa hemisphaerium descripta minor erat solido trianguli EHA. Necesse igitur est quòd solidum trianguli EHAmajus sit, quàm figura sibi circumscripta.