Latin
Propositio XXX
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 46
Unproofread scanNot analysed yet
pars suo toto. Quod esse non potest. Hemisphaerium igitur neque majus, neque minus erit solido trianguli EHA, sed ipsi aequale, solidum verò trianguli EHA du plum est coni EAD, ergò hemisphaerium duplum erit coni EAD, Sphaera verò eiusdem quadrupla erit, Quod erat propositum. Corollarium. Hinc patet sphaeram subsesqui alteram esse cylindri, cuius basis aequalis sit maximo sphaerae circulo, altitudo verò diametro sphaerae aequalis. Nam sph. ostenditur esse ad conum EAD vt 4, ad vnum, conus veVOEAD ad cylindrum EBCD est vt vnum ad 6. ergo ex aequo sphaera ad cylindrum EBCD erit vt 4. ad 6. Nempe subsesquialtera. Ag.