Latin
Propositio V
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 53
Unproofread scanNot analysed yet
in hemisphaerio conus DEF, &po natur conus GIH cuius basis GH aequalis sit vniuersae superficier solidi sphaeralis vt in praecedenti altitudo verò LI aequalis radio sphaerae, &erit per praecedentem sphaerale solidum aequale cono GIH. Propter aequalitatem ergò, erit sphaerale solidum ad conum GIH vt superficies vniuer sa sphaeralis solidi ad basim coni GI H; conus autem GIH ad conum DEF (ob aequalem altitudinem) est vt basis circa GH ad basim circa DF; conus denique DEF ad sphaeram, est vt basis circa DF ad superficiem sphaerae (nenpe in ratione subquadrupla.) Propterea erit ex aequo sphaerale solidum ad inscriptam sibi sphaeram vt vniuersa sphaeralis solidi superficies ad superficiem sphaerae. Quod &c. Propositio VI. I circa circulum describatur poligonum habens latera numero paria, &conuertatur figura circa diagonalem, erit factum sphaeràle solidum ad inscriptam sibi sphaeram vt axis solidi ad axem sphaerae. Manente praecedentium constructione; esto sphaerale solidum, cuius diagonalis, atque axis sit AB, cenuum verò sphaerae sit C, &diameter HI. Dico sphę rale solidum ad inscriptam sibi sphę ram esse vt AB ad HI. Circum scribatur n: circa sphaeNEO ram cylindrus NLM O. agantur que per extremitates axis A, B, plana ad axem erecta DG, EF. per extremitates verò diametri HI. plana LM, NO. Erit, per praecedentem, sphaerale solidum ad sphaeram vt superficies sphaeralis solidi ad superficiem sphaerae; hoc est, (sumptis aequalibus) vt superficies cylindri DEFG, ad superficiem cylindri LNOM, hoc est vt AB ad HI. Quare sphaerale solidum ad sphaeram est vt axis solidi ad diametrum sphaerae. Quod