Latin
Propositio VII
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 54
Unproofread scanNot analysed yet
Propositio VII. 1 intra circulum describatur poligonum habens latera nuSmero paria, &conuertatur figura circa diagonalem, erit sphaera ad inscriptum sibi sphaerale solidum, vt quadratum diametri sphaerae, ad quadratum cateti poligoni. Sit. n circ. cuius cent. A, &diamet. BC poligonum regulare, cuius diagonalis sit linea BC, &conuertatur figura circa BC. Di co sphaeram circumscriptam ad inclusum sphaerale solidum, esse vt quadratum AC, ad quadratum cateti poligoni AD. Ducatur enim DE ex D. perpendicularis ad BC, &EF perpendicularis ad AD, eruntque in continua proportione quatuor rectę AC, AD, AE, AF. Concipiatur etiam radio AD aliam sphaeram describi, quae singulas conicas superficies solidi sphaeralis continget; necnon cylindricam, si quam huiusmodi sphaerale so lidum habebit. Erit itaque sphaera maior ad sphaeram vltima minorem, vt CA ad AF; minor verò duodecimi.