Latin
Propositio IX
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 53-2
Unproofread scanNot analysed yet
Propositio IX. Arabola sesquitertia est trianguli eandem ipsi basim, &eandem altitudinem habentis. Esto parabola ABC, cuius diameter EB, triangulum inscriptum sit ABC, Dico parabolam trianguli ABC esse sesquitertiam; Ducatur enim tangens CD, &sit recta AD diametro aequidistans: Erit ergò per praecedens lemma, triangulum ACD parabolae triplum; &propterea erit parabola partes quatuor earum, quarum triangulum AD C est duodecim, nempe qualium triangulum ABC est tres. (triangulum enim ABC aequale est triangulo EFC, cùm vtrumque duplum sit trianguli EBC, ergo triangulum ABC quarta pars erit totius ADC.) Constat ergo parabolam ad inscriptum sibi triangulum esse vt 4.