Latin
Propositio IX
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 54-2
Unproofread scanNot analysed yet
ad 3. Nempe sesquitertiam. Quod &c. Propositio X. Arabola sesquitertia est trianguli eandem sibi basim, eandemque altitudinem habentis. Esto parabola ABC cuius diameter BD. Dico parabolam ABC inscripti sibi trianguli esse DIGEl sesquitertiam. Compleatur parallelogrammum ADBE, &nisi parabola sesquitertia sit trianguli sibi inscripti, neque (sumptis dimidijs) semiparabola ABD sesquitertia erit trianguli ABD; neque eadem semiparabola ABD erit 2. tert. parallelogrammi ED, sed vel plus, vel minùs quàm 2. tert. eiusdem. Esto primùm si fieri potest semiparabola ABD magìs quam 2. tert. paraflelogrammi ED; &ponatur excessus aequalis spatio K. Ipsique semiparabolae figura inscribatur constans ex parallelogrammis aequealtis (more apud Geometras vsitato, prout factum est Lemmate XV.) ita vt differentia inter figuram inscriptam, &ipsam semiparabolam minor sit spatio K. Tunc enim inscripta figura adhuc maior erit quàm 2. ter. parallelogram mi ADBE. Ducatur circa diametrum A C semicirculus AXC, completoque rectangulo, siue quadrato AFXD. ducantur GL, H M, IO perpendiculares ad AC, &compleantur rectangula DL, GM, HO; Tum intelligatur figura AFXD circumuer ti circa axem AD; ita vt quadrans ADX hemisphaerium describat, quadratum verò AFXD, cylindrum; &rectangula in quadrante inscripta totidem cylindros faciant in ipso hemisphaerio compraehensos. Iam parallelogrammum BG ad PD, est vt BD ad GP, siue vt rectangulum CDA ad rectangulum CGA; siue vt quadratum XD ad quadratum LG; siue vt cylindrus XG ad LD.