Latin
Propositio VII
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 55
Unproofread scanNot analysed yet
sphaera ad sphęrale solidum, quod sibi circumscribitur (per praecedentem) est vt DA ad AC, hoc est, vt AF ad AE; Proptereà ex aequo erit circum scripta sphaera maior, ad inscriptum solidum sphaerale, vt CA ad AE; nempe vt quadratum CA ad quadratum AD. Quod erat &c. Propositio VIII. I circa sphaerale solidum, natum ex reuolutione poligoni circà diagonalem reuoluti, sphaera circumscribatur, &altera inscribatur. Habebit circumscripta sphaera ad solidum, duplicatam rationem illius, quam habet solidum ad inscriptam sphaeram. Repetita figura Propositionis praecedentis; cum sit circumscripta sphęra ad solidum vt quadratum CA ad quadratum AD; solidum verò ad inscriptam sibi minorem sphaeram, vt CA ad A 6. huius. D; patet rationem circumscriptae sphaerae ad solidum sphaerale duplicatam esse illius quam solidum habet ad inscriptam sphaeram. Quod &c. Propositio IX. SI circa sphaerale solidum, natum ex reuolutione poligoni circà diagonalem reuoluti, sphęra circumscribatur, &altera inscribatur: Erit superficies solidi sphęralis media proportionalis inter superficies duarum sphaerarum. MananManente figura, &constructione praecedentium propositionum. Dico tres superficies, nempe maioris sphaerae, solidi sphaeralis, minorisque inscriptae sphaerae; esse inter se in continua proportione. Superficies enim circumscriptae sphę rae est ad superficiem inscriptae, vt qua dratum CA ad quadratum AD; superficies autem solidi ad superficiem eiusdem inscriptae sphaerae, est vt recta CA ad rectam AD: Ergò tres superficies pra edictae sunt in continua proportione; &quidem perimeter sphaeralis solidi medius proportionalis est inter superficies duarum sphaerarum. Quod &c.