Latin
Propositio IX
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 56-2
Unproofread scanNot analysed yet
Tum reuoluatur figura AF circa axem AD, ita vt so lida generentur iam dicta: nempe hemisphaerium ex quadrante, cylindrus ex quadrato AF; totidemque cylindri quot rectangula erunt ipsi quadranti circumscripta. Iàm parallelogrammum BL ad se ipsum est vt cylindrus factus ex FL ad se ipsum. Amplius. Parallelogrammum QM ad PM; est vt QL ad LP; siue BD ad LP, siue vt rectang. CDA ad CLA, siue vt quadratum FD ad LG, siue vt quadratum RL ad LG; nempe vt cylindrus factus ex RM ad cylindrum ex GM: &hoc modo semper. Suntque omnes primae magnitudines aequales parallelogrammo BL, omnesque tertiae ęquales cylindro facto ex FL. Ergo erunt omnes primae simul nempe parallelogrammum AB ad omnes simul secundas, nempe ad figuram semiparabolae circumscriptam, vt sunt omnes ter tiae simul, nempe cylindrus ex OD factus, ad omnes quartas nempe ad cylindros hemisphaerio circumscriptos. Sed parallelogrammum ED magìs est quàm sesquialterum figurę circumscriptę ad semiparabolam, ergo cylindrus ex OD magis quàm sesquialter erit ad omnes cylindros hemisphaerio circumscriptos. Quod est absurdum: Scimus enim cylindrum hemisphaerio circumscriptum ipsius hemisphaerij esse sesquialterum. Patet itaque parallelogr. ED sesquialterum esse ad semiparabolam ABD; &ideo semiparab. sesquitertia trianguli ABD, QUA.