Latin
Propositio IX
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 55-2
Unproofread scanNot analysed yet
Et hoc modo semper. Suntque omnes primae magnitudines aequales párallelogrammo BG, &omnes tertiae aequales cylindro XG. Ergo erunt omnes primae simul, hoc est parallelo- Lem. 18. grammum TD, ad omnes secundas simul, nempe ad figuram inscriptam in semiparabola, vt sunt omnes tertię simul, nempe cylindrus VD ad omnes quartas simul, hoc est ad omnes cylin dros in hemisphaerio inscriptos. Parallelo grammum verò TD ad ED est vt cylindrus VD ad FD, ergo ex aequo, erit parallelogrammum ED ad figuram in semiparabola inscriptam vt cylindrus FD ad omnes cylindros in ipso hemi sphaerio conpraehensos. Sed parallelogrammum ED minus est quam sesquialterum figurae intra semiparabolam inscriptae; Ergò cylindrus FD minor erit quàm sesquialter omnium cylindrorum in hemisphaerio descriptorum. Quod est absurdum. Scimus enim dictum cylindrum hemisphaerj esse sesquialterum. Esto deinde (si fieri potest) semiparabola minor quam 2. tert. ipsius parallelogrammi ED. Ponaturque defectus aequalis spatio K. Tum ipsi semiparabolae figura quaedam circumscribatur, con stans ex parallelogrammis aequealtis (more solito, vt factum est in Lemmate XV. eiusque Corollario) ita vt differentia inter circumscriptam figuram ipsamque semiparabolam minor sit spatio K. Tunc enim manifestum est, quòd figura circumscripta adhuc 1ig adhuc minor erit quam 2. ter. parallelogrammi. ED. Fiat circa diametrum A C semicirculus, vt in descriptione pręcedentis con DLMIN. structionis, completoque quadrato AOFD, perficiantur reliqua rectangula FL, GM, HN, IA. circa quadrantem descripta.