Latin
Propositio XI
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 58
Unproofread scanNot analysed yet
di superficies ad superficiem sphaerae. Pag. Concipiatur enim in hemisphaerio conus DAE, &intelligaturalius conus FGH, cuius basis PH aequalis sit vniuersae superficiei solidi sphaeralis, altitudo verò IG ęqualis radio sphaerae; &erit per praecedentem sphaerale solidum aequale cono FGH. Propter aequalitatem ergo, erit sphaerale solidum ad conum FGH, vt superficies vniuersa sphaeralis solidi, ad basim coni FGH, conus autem FGH, ad conum DAE (ob aequalem altitudinem) est vt basis circa FH, ad basim circa DE; denique co nus DAE, ad sphaeram, est vt basis circa DE ad superficiem sphaerae (nempe in ratione subquadrupla:) Propterea erit ex ęquo sphaerale solidum ad inscriptam sibi sphaeram, vt vniuersa sphaeralis solidi superficies ad superficiem sphaerae. Quod &c. Propositio XII. I circa circulum describatur poligonum habens latera numero paria, &conuertatur figura circa catetum; Habebit factum sphaerale solidum ad inscriptam sibi sphaeram, eam rationem, quam habet composita recta linea ex diametro sphaerae, &ex tertia proportionali (si fiat vt semidiameter sphaerae ad semilatus poligoni, ita semilatus ad aliam,) ad diametrum sphęrae. Manente prae dentium propositionum constructione, esto sphę rale solidum cuius catetus, &axis sit AB; centrum Hol autem sphaerę sit C. Fiat angulus CDE rectus, eritque BE tertia proportionalis ad semidiametrum CB, &semilatus poligoni BD.