Latin
Propositio XI
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 59
Unproofread scanNot analysed yet
Dico sphaerale solidum ad inscriptam sibi sphaeram esse vt EA ad AB; nempe vt composita ex diametro sphaerae AB, &tertia proportionali BE, ad diametrum sphaerae AB. Concipiatur circa sphaeram descriptus cylindrus FLMI, &per puncta A; B; E. prod ucantur plana FI, LM, GH, ad axem erecta. Erit ergo, per praecedentem, sphaerale solidum ad inscriptam sibi sphaeram, vt superficies solidi ad superficiem sphaerae; hoc est, sumptis aequalibus, vt superficies cylindri FGHI. ad superficiem cylindri FLMI; hoc est vt linea AE ad AB. Quod &c.