Latin
Propositio XII
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 60-2
Unproofread scanNot analysed yet
Possumus sine molestia illorum lemmatum, parabolam quadrare eodem argumento, diuersis tamen principijs, nempe per suppositionem proportionis, quam cylindrus habet ad sphęram sibi inscriptam; quae quidem proportio sesquialtera est, vt ostenditur ex Archimede; libro Primo de Sphęra &Cylindro. Propositio XIII. Arabola sesquitertia est trianguli eandem ipsi basim, &eandem altitudinem habentis. Esto parabola ABC, circa quam sit parallelogrammum AD; &circa diametrum AC fiat femicirculus, circa quem sit rectan gulum AE. Tum manente axe AC, intelligatur circumuerti ipsum semicirculum, ita vt ex ipsius reuolutione Sphaera circumscribatur: ex conuersione verò rectang. AE cylindrus nascatur. Sumpto iam quolibet puncto G. ducatur recta GF parallela diametro HB; &per idem punctum Gagatur planum GL ere ctum ad axem AC. Erit recta FG ad GI, vt BH ad GI (ob aequalitatem) hoc est vt rectangulum CHA, ad rectangulum CGA, siue vt quadratum HN ad quadratum GM (ob circulum) siue vt qua dratum GL ad quadratum GM; nempe vt circulus ex semidiametro GL in cylindro, ad circulum ex semidiametro GM in sphaera. Et hoc semper, vbicunque sumatur punctum G. Sunt autem aequales inter se tàm omnes primae, quàm omnes tertiae magnitudines.