Latin
Propositio XII
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 61-3
Unproofread scanNot analysed yet
Ergò omnes primae, nempe parallelogrammum AD ad omnes secundas, nempe ad parabolam ABC, erunt vt omnes tertiae, hoc est cylindrus, ad omnes simul quartas, videlicet ad sphaeram. Sed cylindrus ad sphaeram est sesquialter; ergò parallelogrammum etiam AD parabolae sesquialterum erit: &ipsa parabola inscripti sibi trianguli sesquitertia; vt in praecedenti conclusum est. Quod &c. Lemma XXII. Si magnitudines quotcunque ad libram appensae fuerint ex quibuscunque punctis: totidemque magnitudines alterius ordinis ex ijsdem punctis pendeant, pariter cum praedictis magnitudinibus proportionales. Erit vnum idemque librae punctum centrum aequilibrij vtriusque ordinis magnitudinum, Sint ad libram ab magnitudi nes primi ordinis quotcunque C, d, e, I, ex quibuscunque punctis appense. Totidemque magni el H tudines ę, B, 1, 1, secundi ordinis pendeant ex ijsdem punctis; &sint proportionales: nempe: Vt C ad à, ita sit g ad h. Iterum ut Cc. ad e, ita sit Q ad 1. &c. Dico idem punctum librae esse centrum commune aequilibrij utriusque ordinis magnitudinum suspensarum. Cum enim sit ut C ad à, ita Qadh, ex eodem puncto ęquiponderabunt, tam duę magnitudines C &d, quàm duę q, &A. Ampliùs. Cum sit ut C ad à ita ę ad h, erit conuertendo &componendo àc ad c, ut hg ad Q. C autem ad e est ut Q ad i; ergò ex ęquo cà simul ad e, erit ut Qu simul ad i. Quare magnitudines Cà, &e, ex eodem puncto ęquiponderaebunt, ex quo ęquiponderant duę gu, &1. Vlteriùs. Cum autem per iam dicta, sit ut ca ad e, ita gn ad i, erit componendo ede ad e, ut ghi ad i. Sed e ad C est uti ad q; &c ad F, utg ad I. Quare ex ęquo cde simul ad F, erit ut ghi simul ad I. Ergo duę magnitudines cde, &f. habebunt idem punctum aequilibrij, quod habent duę magnitudines ghi &I. Et sic etiam si sint plures magnitudines, usque in infinitum, quod erat propositum &c. Lemma XXIII. Si parabola tangentem habuerit ad basim, ex altera verò par te lineam diametro parallelam.