Latin
Propositio XV
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 62
Unproofread scanNot analysed yet
BCA, aequa lis cono, qui basim habeat aequaIFS lem conicae superficiei factae à linea BC; altitudinem autem ęqualem radio sphęrę AR. Solidum verò conicum excauatum quod fit i e ag. ex gyro trianguli CPA, aequale erit cono, qui basim habeat ęqualem superficiei, quę fit à linea CPaltitudinem verò ęqualem radio sphęrę AS. Solidum quoque excauatum, factum ex reuolutione trianguli PDA, ęquatur cono, qui basim habeat ęqualem superficiei conicę quę sit à motu lineę PD, altitudinem autem ęqualem radio sphęrę AS. Eadem prorsum eodem modo dicuntur de solido conico excauato, facto à triangulo DAE; &de vltimo cono facto à reuolutione trianguli EIA. Propterea totum sphęrale solidum ęquale erit omnibus prędictis conis simul sumptis, vel cono LMN, qui omnibus illis prędictis ęquiualet: (habet enim basim omnibus simul illorum basibus ęqualem, altitudinem verò ęqualem vnicuique illorum.) Quod &c. Scholium. Attulimus in hac Propositione Theor. 23. 24. &27. p. partis; Nam ex gyro trianguli BCAoritur rombus sol idus vt in 23. p. par tis. Ex gyro trianguli CPAoritur solidum quoddam excauatum, quale relinquitur si ex cono auferatur rombus solidus: vt in 24. p. partis. Denique ex conuersione trianguli DPAoritur solidum quoddam excauatum habens basim circularem P&; quale relinquitur si ex frusto conico conus auferatur habens basim eandem cum maiore basi frusti conici, altitudinem quoque eandem vt in