Latin
Prop. 27. p. partis
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 63
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. 27. p. partis, Propositio XVII. I circa circulum describatur poligonum habens latera numero imparia, &conuertatur figura circa catetum; habebit factum sphęrale solidum ad inscriptam sibi sphęram, eam rationem quam vniuersa sphęralis solidi superficies habet, ad superficiem sphęrę. Manente pręcedentis propositionis constructione, sit sphęrale solidum cuius catetus, siue axis sit AB, centrum verò sphaerae sit C. Dico sphaerale solidum ad inscriptam D iG sibi sphaeram esse, vt ipsius solidi integra superficies ad superficiem sphaerae. Concipiatur in hemisphaerio Elconus DEF; &intelligatur conus GHI cuius basis GI ęqualis sit vniuersae superficiei solidi sphaeralis, altitudo verò LH aequalis sit radio sphaerae, &erit per praccedentem, sphaerale solidum aequale cono GHI. *lae. Propter aequalitatem ergò, erit sphaerale solidum ad conum CHI, vt superficies vniuersa sphaeralis solidi, ad basim coni G HI; conus autem GHI ad conum DEF (ob aequalem altitudinem) est vt basis circa GI, ad basim circa DE. conus denique DEF, ad sphaeram est, vt basis circa DF ad superficiem sphaerae (nempe in ratione subquadrupla. )Proptere à erit ex aequo, μέsphaerale solidum ad inscriptam sibi sphaet a, vt vniuersa sphaeralis solidi superficies ad superficiem sphaerae. Quod &c.