Latin
Propositio XXVII
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 73
Unproofread scanNot analysed yet
Propositio XXVIII. Vodlibet sphaerale solidum circa diagonalem reuolutum (cuius latera numero quidem paria sint, sed nullo modo à quaternario mensurentur, vt sunt 6. 10. 14. 18. 22. &c.) inscripti sibi rombi solidi duplum est. Sit solidum quale dictum est AB CDEFG. circa axem siue diagonalem DI reuolutum. Manifestum est quod duo latera opposita BL. FM. contingent sphaeram in extremitatibus A, G, diametri AG, quae quidem perVslas. pendicularis sit ad DI. quandoquidem laterum numerus à binario tantum mensuratur, non autem à quaternario. Inscribantur iam duo coni; nempe ADG in semisolido, habens altitudinem HD. ; conus verò AIG in hemisphaerio. Erit igitur semisolidum ABCDEFG ad hemisphaerium vt axis ad axem, nempe vt DH ad HI, hoc est vt conus ADG ad conum AIG (cum sint in eadem basi;) &permutando semisolidum ad suum conum ADG, erit vt hemisphaerium ad suum conum AIG; quare duplum erit. Propterea omne solidum, quale dictum est duplum erit inscripti sibi rombi solidi, Quod &c. Lemma. Si hemisphaerium ABC, &conus quicumque rectus DBE eandem altitudinem habuerint FB; erit hemisphaerium ad praedictum conum vt duplum basis hemisphęrij ad basim eiusdem coni. Sit vt ponitur: Et inscribatur in hemisphaerio conus ABC. Erit ergo conus ABC ad conum DBE vt basis AC ad basim DE; sumptisque antecedentium duplis, erit hemisphaerium ABC ad conum DBE vt duplum basis AC ipsius hemisphaerij, ad DE basim coni. Quod erat &c. F GE