Latin
Propositio XXIX
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 74
Unproofread scanNot analysed yet
Propositio XXIX. OVodlibet sphęrale solidum circa diagonalem reuolutum, cuius latera à quaternario mensurentur, ad inscriptum sibi rombum solidum, est vt superficies inscriptae sibi sphęrae, ad semisuperficiem circumscriptae. Sit solidum quale dictum est ABCDE. cui inscribatur semirombus, hoc est co nus ACE; ad altitudinem verò hemisphę rij sit conus AFE, in basi AE. Erit ergo semisolidum ad hemisphaerium vt axis ad axem, hoc est vt CG ad GF, siue vt conus ACE, ad conum AFE. (sunt enim in eadem basi) &permutando erit semisolidum ad suum conum ACE, vt hemisphęrium ad alterum conum AFE, hoc est per lemma praemissum, vt duo circuli ex HI, ad circulum ex AE, vel sumptis duplis, vt quatuor circuli ex HI, ad duos circulos ex AE; hoc est vt superficies inscriptae intra solidum sphaerae, ad semisuperficiem circumscriptae. Propterea etiam dupla eandem rationem habebunt, hoc est totum sphaerale solidum ad inscriptum sibi rombum solidum erit vt dictum est. Quod &c. Poterat etiam concludi; solidum sphaerale praedictum esse ad in scriptum sibi rombum, vt inscriptus in poligono circulus ad semicirculum circumscriptum; vel vt quadratum cateti GH ad semiquadratum diagonalis GAeiusdem poligoni Lemma. Si in triangulo aequilatero inscriptus fuerit circulus. Erit circaae e a a bie ee cr ea circulus alter cuius diameter sit latus trianguli, triplus inscripti circuli. Inscribatur circulus ABC in triang. aequilatero DEF. Sitque G punctum, centrum &circuli, &trianguli; propterea DG dupla ipSius GC, hoc est ipsius GA. Ergo quadr. DG quadruplum est quadrati ex GA. &quadratum DA triplum erit eiusdem GA; Quare etiam DAF circulus cuius semidiameter sit DA triplus erit circuli cuius semidiameter sit CA. Quod erat &c.