Latin
Propositio XLIII
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 85
Unproofread scanNot analysed yet
Propositio XLIV. Olidum sphaerale factum ex reuolutione alicuius poligoni Dcirca diagonalem, ad solidum ex reuolutione eiusdem poligoni circà catetum; est vt rectangulum sub diagonali, &cateto, bis sumptum, ad duo simul quadrata, quorum alterum ex diagonali fit, alterum autem ex cateto. Esto poligonum regulare quodcumque, habens latera numero paria, cuius diagonalis sit AB, catetus verò CD. Et concipiatur poligonum conuerti duplici axe; nempe primùm circà diagonalem AB; &iterum circa catetum CD. Dico solidum ex diagonali ad solidum ex cateto esse, vt rectangulum BED bis sumptum, ad quadrata ex BE, &ex ED; siue vt eorum quadrupla. Fiat angulus EBH rectus, seceturque bifariam DH in I; eritque EI media Aritmetica inter ED, EH: Iam solidum ex diagona- 6. buius li ad inscriptam sibi sphaeram est, vt AB, ad CD; sphaera verò ad solidum ex cateto, est vt CD, ad CH; ergò ex aequo solidum ex 12 buius diagon. ad solidum ex cateto, erit ut AB ad CH, siue ut EB ad EI, (sunt enim semisses rectarum AB, CH.) Cum autem BE media Geometrica sit inter HE, ED; ipsa uerò EI media Aritmetica sit inter easd. erit solidum ex diagonali ad solidum ex cateto ut media Geomet. ad mediam Aritinet. inter rectas HE, ED Sed ratio rectae HE ad ED, ead. est ac quadr. BE ad quadr. ED: propterea erit solidum ex diagonali ad solidum ex cateto, ut spa tium medium proportionale Geometricum ad spatium medium Aritmeticum inter quadrata BE, ED. Spatium autem medium Geometricum inter quadrata BE, ED. est rectangulum BED; medium verò Aritmeticum est quadratum ED, cum semisse quadrati DB.