Latin
Propositio XLIII
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 86
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo solidum ex diagonali ad solidum ex cateto erit vt rectangulum BED; ad quadratum ED cum semisse quadrati DB; Vel (sumptis duplis) vt rectangulum BED, bis sumptum, ad quadratum ED bis, cum integro quadrato DB. Siue vt rectangulum BED bis sumptum, ad quadrata BE, ED. Quod erat &c. Assumpsimus rectangulum BED, medium proportionale eße inter quadrata BE, ED. Hoc enim patet in propositis quibuscunque rectis duabus lineis. Assumpsimus etiam quadratum ED cum semisse quadrati DB, eße medium Aritmeticum inter quadrata BE, ED. Quod patet quadratum enim BE super at quadratum ED quadrato BD. Corollarium. Hic pro Corollario demonflrari potest, solidum ex diagonali fa ctum semper minus esse solido, quod fit ex cateto; quando idem poligonum conuertatur circa diagonalem, &circa catetum. Demonstratur hoc modo. Quoniam rectangulum BED bis sumptum, minus est duobus quadratis BE, ED (sunt enim in continua ratione quadratum EB, rectangulum DEB, &quadratum ED, ideoque dupla mediae, minor est duabus extremis magnitudinibus.) Et est vt rectangulum BED bis sumptum ad quadr. BE, ED simul, ità solidum ex diagonali aà solidum ex cateto; Erit solidum ex diagonali minus quam solidum ex cateto. Quod erat &c. Si quis autem quaerat, quo excessu solidum ex catero superet solidum ex diagonali. Hoc modo illum proportione notum habebit. Faciat vt duo quadrata BE, ED simul, ad quadratum quod sit ex differenti a rectarum BE, ED, ità maius solidum ad aliud: Et haebebit exceßum quo maius solidum superat minus. Prope