Latin
Propositio XLVII
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 88-2
Unproofread scanNot analysed yet
Propositio XLVII. Olida sphęralia parilatera circa diagonalem reuoluta, inter D se sunt vt parallelepipeda basi quadr. cateti, altitudine vero diagonali eorumdem. Sint duo solida sphaeralia parilatera cir ca diagonales AC, DF reuoluta. Sintque HI, LV perpendiculares ad latera CB, FE, Dico solidum sphaerale ABC ad solidum DEF. esse vt parallelepipedum basi quaWBV drato HI altitudine uerò HC, ad parallelep: ep. basi quadrato LV, altitudine LF. Intelligatur vtrique circumscripta sphaera sua. Tunc enim solidum ABC ad sphaeram suam erit vt quadratum IH ad quadratum HC, siue (sumpta communi altitudine CH) vt parallelepipedum basi quadrato IH, altitudine HC, ad cubum HC.