Latin
Propositio XLVII
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 89
Unproofread scanNot analysed yet
Sphęra autem ABC ad sphaeram DEF, est vt cubus HC ad cubum LF. At sphaera DEF, (vt nuper in altera ostendebamus) ad solidum suum DEF. est vt cubus LF, ad parallelepipedum basi quadrato LV, altitudine LF: ergo ex aequo erit solidum ABC, ad solidum sphaerale DEF, vt parallelepipedum basi quadrato HI, altitudine HC; adparallelepipedum basi quadrato LV, altitudine LF. Quod erat &c. Scholium. Idem concludetur etiam si concipiantur sphaerae iuxta 6. huius intra data solida inscriptae; siue altera tantum inscripta, altera verò circumscripta iuxta 6 &7. huius sicut experienti patebit. Propositio XLVIII. Olida sphaeralia parilatera circa catetum reuoluta inter se sunt, vt parallelepipeda basi quadrato diagonalis, altitudine verò quae sit aequalis cateto, &quartae proportionalium, si fiat vt diagonalis ad catetum, ita catetus ad tertiam, &ita tertia ad quartam. Sint duo solida sphaeralia circa catetos B, &D reuoluta. Continueturque ratio A ad B in quatuor terminis A, B, E, F. Item ratio diagonalis C ad catetum D continuetur in quatuor terminis C, D, H, I. Dico, primum solidum ad secundum esse vt parallelepipedum basi quadrato A, altitu IIII III dine verò B &F; ad parallelepipedum ABEF CDHI basi quadrato C. altitudine verò D &I. Nam primum solidum ad sphęram suam est vt B& F simul ad 14 huius A bis sumptam: acceptaque communi basi quadrato A; erit solidum primum ad sphaeram suam, vt parallelepipedum basi quadrato A, altitudine verò B &F simul, ad duos cubos A.