Latin
Propositio XLVII
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 90
Unproofread scanNot analysed yet
Sphaera autem prima ad secundam sphaeram est vt duo cubi A ad duos cubos C. Sphaera tandem secunda ad solidum suum, est vt duo cubi C, ad parallelepipedum basi quadrato Caltitudine verò D, &I simul (quod ostenditur vt nuper factum est in prima sphę ra) ergo ex aequo primum solidum sphaerale ad secundum, erit vt parallelepipedum basi quadrato A, altitudine B &F simul, ad parallelepipedum basi quadrato Caltitudine verò D &I simul. Quod erat &c. Scholium. Idem concludi potest si sphaerae concipiantur intra ipsa solidae inscriptae iuxta Propositionem 13. huius; siue altera inscripta, altera verò circumscripta iuxta 13. &14. huius. Quando verò termini proportionis alij euadant à propositis, vt in hac, &in sequentibus, scias proportionem semper eandem esse, in quibuscuque tandem terminis eueniat.