Latin
GRAVIVM
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 98
Unproofread scanNot analysed yet
Quin etiam omnia problemata iucunda scitu, vsu non inutilia, quae circa hanc materiam proponi pos sunt, soluta vnico intuitu in aspectum dabit: vt ibi fusius explicabimus. Definitiones omisimus, &genere scriptionis contracto, laconicoque vsi sumus, quia dum vniuersam Galilei doctrinam pro suppositione pręmittimus lectori erudito scribere profitemur. Acturus de Motu naturalitèr accelerato Galileus princ ipium supponit, quòd &ipse non admodum euidens putat, dum illud parum exacto penduli experimento nititur comprobare. hoc est. Gradus velocitatis eiusdem mobilis super diuersas planorum inclinationes aquisitos, tunc esse aequales, cum eorumdem planorum eleuationes aequales sint. Ex hac petitione dependet quasi vniuersa illius doctrina de motu tùm accelerato, tùm proiectorum. Si quis de principio dubitet de ijs quę inde cosequuntur certam omnino scientiam non habebit. Scio Galileum vltimis vitae sua annis suppositionem illam demonstrare conatum, sed quia ipsius argumentatiotum lib. de Motu edita non est pauca haec de momentis grauium libello nostro praefigenda duximus; vt appareat quod Galilei suppositio demonstrari potest, &quidem immediatè ex illo Theoremate quod pro demonstrato ex Mechanicis ipse desumit in secunda parte sextae Propositionis de motu accelerato, videlicet. Momenta grauium aequalium super planis inęqualiter inclinatis, eße inter se vt sunt perpendicula partium aequaltum eorumdem planorum. Verbi gratia. Sint plana ab. co. inaequaliter inclinata, &sumptis aequalibus ab; co ducantur perpendicula ae, ef: ad horizontem Vs. Supponit Galileus pro demonstrato, momentum in plano a b. ad momentum in plano cb. ita esse vt est ac. ad CI. Nos guta in huiusmodi Theorema non incidimus, hoc primum aliqua demonstratione confirmabimus: protinus ad ostendendum id quod Galileo principium siue petitio est, accedemus. Praemittimus. Duo grauia simul coniuncta ex se moueri non posse, nisi centrum commune grauitatis ipsorum descendat.