Latin
GRAVIVM
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 99
Unproofread scanNot analysed yet
Quando enim duo grauia ita inter se coniunctà fuerint, vt ad motum vnius motus etiam alterius consequatur, erunt duo illa grauia tamquam graue vnum ex duobus compositum, siue id libra fiat, siue trocleà, siue qualibet alia Mechanica ratione. graue autem huiusmodi non mouebitur vnquam, nisi centrum grauitatis ipsius descendat. Quando verò ita constitutum fuerit vt nullo modo commune ipsius centrum grauitatis descendere possit, graue penitus in sua positione quiescet: alias enim frustra. moueretur; horizontali, scilicet latione, quae nequaquam deorsum tendit.