Latin
PROPOSITIOI
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 99-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIOI. I in planis inaequaliter inclinatis, eandem tamen eleuationem habentibus, duo grauia constituantur, quae inter se eandem homologè rationem habeant quam habent longitudines planorum, grauia aequale momentum habebunt. Sit ab. horizon, &plana inaequaliter inclinata ca, cb. Fiatvt ac ad cb, ita graue aliquod a. ad graue b. Et grauia AFG haec in homologis planis collocentur, in punctis a, &b. eiusdem horizontalis lineae Connectantur etiam aliquo imaginario funiculo per cb. ducto, adeo vt ad motum vnius motus alterius consequa(wρ tur. Dico grauia sic disposita aequale momentum habere: hoc est in ea in qua sunt positione aequilibrata conquiescere, neque sursum aut deorsum moueri. Ostendemus enim centrum commu ne grauitatis eorum descendere non posse, sed in eadem semper horizontali linea (quantumlibet grauia moueantur) reperiri. Non habeant si possibile est aequale momentum, sed altero pręponderante moueantur, &ascendat graue A versus c, descendatque graue b. Assumpto iam quolibet puncto e, cum gra ue a fuerit in e, &b in d, erunt lineae ae, bd.