Latin
iii
Evangelista Torricelli, Opera geometrica iii
Unproofread scanNot analysed yet
FERDINANDO II. σθσεπτς, εαυ 3ο RVBE SCEREM profectò, Serenissimè Magne Dux, oblaturus libellum hunc Serenissimae Celsitudini Tuae, nisi haberem maxima Archimedis, et Ga lilei nomina, quae praetendere possim audactae meae: Exigua enim sunt opuscula haec, &de rebus aetate nostra neglectis, nempe Geometricis. Attamen, nisi fallor, duo maxima Geometriae opera promouebunt, cum veterem De Sphaera, et Cylindro, nouamque De Motu scientiam exequantur. Sed ego frustra Geometriam excuso apud eum Principem, cui non solum haereditaria, sed etiam ingenita est Mathematicarum disciplinarum protectio. Serenissimus enim Cosmus II. Pater Tuus stipendijs celeberrimo Galileo oblatis; deinde Ser. C. Tua, beneficijs maximis in huiusmodi scientiae cultores collocatis, optime demonstrauit intelligere, quanti momenti sint Mathematicae scientiae, vel in disponendis exercituum aciebus, vel in miniendis, exornandisque vrbibus, vtroque tempore belli, pacisque. Cum enim (vt de Mechanica facultate sileam) totum penè ciuile commercium pondere, numero, &mensura administretur, quis non videat omne. hominum negotium in Mathematicis esse? quae tria quantitatis genera cum in Scholis nostris quotidie agitentur, illi profectò maximè vtiles Reip. habebuntur, qui in huiusmodi studijs versati, exercitatique erunt.