Latin
1.7 to 1.8
Exurperantius, Iulii Exuperantii Opusculum 1.7-8
Not analysed yet
[35] Huius acta dum conatur Lepidus in suo consulatu subvertere, contra collegam Catulum proelium civile gessit et victus est. [36] Nam congregatis his in quorum possessiones novos colonos de suis militibus Sulla victor immisit, ac sibi coniunctis liberis proscriptorum, ingentem congregavit exercitum; pollicendo, si vicissent, se bona patria restituturum. [37] Plebi quoque multis muneribus, publice privatimque largitus ,carus videbatur, ac publicae libertatis assertor. [38] Sed in Etruri litore commisso proelio, coeperat Lepidus esse superior, per armatam multitudinem quae, odio rerum Sullanarum, se Lepidi partibus applicarat. [39] Sed Pompeius, de Gallia rediens, non passus est Lepidi audaciam cum publicis detrimentis impune bacchari. Nam fugientes eius copias ac se implicantes festinatione formidinis ita prostravit, ut maiore numero privatus in Sardiniam confugeret; ut impedito commeatu, populum Romanum fatigaret inopia, ac suas vires armis, copiisque et omni instrumento reficeret. 4[0] Atque ibi cum Triario propraetore, variis proeliis gravibusque conflixit. Nam sollertissime tutando provinciam, effecit ut Lepidi consilia vana forent. [41] Undique enim prohibitus et munitionibus a civitatium expugnatione depulsus nequivit cogitata perficere. Ac dum multa parat, morbo gravi oppressus et mortuus est. [42] Cuius socius et administer Perpenna, ob delictum tanti facinoris supplicium timens, ex Sardinia in Hispaniam transvectus est, ac se Sertorio sociavit, qui tum Romanis armis quassabat imperium. [43] Nam hic Sertorius de Marii partibus fuit. Nam Norbano et Scipione consulibus, cum ex Asia Sulla contra Marium atque factionem veniret infestus, timens senatus iram, ne malo publico certamina inter duces orirentur, statuit ut curarent consules ne respublica acciperet detrimentum. [44] Hoc itaque senatus consulto excitati consules, contra venientem Sullam atque omnibus exitium minitantem, praesidia sibi cuiusque generis parare coeperunt, et duces idoneos ad quorum industriam pertineret cura bellorum; in quis elegere Sertorium. [45] Parato validissimo exercitu processere; et vetante Sertorio, colloquia consules permiserunt inter suum et Sullae exercitum, et facta proditio est omnisque exercitus Sullae traditur. [46] Tunc Sertorius destitutus, atque omni copiarum nudatus auxilio, in Etruriam confugit, iram metuens Sullae, ne exigeret gravem quasi de superato hoste vindictam. [47] Erat autem Etruria fidissima partibus Marianis, quia ab ipsis Romanam, quam antea non habebant, acceperant civitatem. Timentes igitur Etrusci, ne beneficium tantae dignitatis, a Marianis acceptum, Sulla revocaret, si adversae partes essent amputatae penitus, ad Sertorium se atque alios eiusdem factionis duces applicarunt, omnia quae imperarent, sine recusatione promittentes esse facturos. [48] Itaque factum est ut rursus firmissimus XL cohortium comportaretur exercitus. Nam et multi milites qui se venienti Sullae tradiderant, frustrata spe pactionis, ad priorum ducum castra reverterunt, quae ante prodiderant.