Latin
1.9 to 1.12
Exurperantius, Iulii Exuperantii Opusculum 1.9-12
Not analysed yet
[49] Inter haec, facti sunt Marius septies et Carbo consules. Tunc Sertorius, de Marii potestate securus, Romam venit et omnium coepit accusare segnitiem, et ex multis promptissimis factis Sullae industriam virtutemque laudare, cui nisi obviam iretur, actum iam ac debellatum foret. [50] Tum consules principesque alii factionis, tanto verborum pondere castigati, sive ut aemulum ac vehementem negligentiae correctorem ab oculis removerent, sive ut feroci provinciae, cuius infidelitatem timerent, idoneum praeponerent ducem, misere in Citeriorem Hispaniam, eique mandatum est, ut transiens res in Gallia Transalpina componeret. [51] Sed ubi in provinciam venit, ita strenue sociorum animos, iam deficientes atque alia cupientes, in favorem partium suarum, modeste tuendo ac blandiendo perduxit, ut et carus esset et tamen ab omnibus timeretur. [52] Sed in urbe Sulla et Marius conflixere atque in ipso certamine Marius interemptus est; Carbo perditis rebus aufugit. [53] Tum Sertorius commissis atque deletis partibus quas sequebatur, optimum consilium credens exercitum non dimittere, ne nudatus supplicia victoribus penderet, collecta Hispaniae multitudine contra Romanum exercitum statuit dimicare. [54] Mortuoque itaque Sulla, hostem se publicum aperte professus est. Ad quem expugnandum missi sunt Metellus atque Pompeius, qui eum gravibus atque assiduis pugnis afflixere. [55] Qui tamen difficile vinceretur, nisi per coniurationem in convivio a suis esset occisus. [56] Postea Pompeius Perpennam subegit; Auxummen, Cluniam, Calagurrim civitates delevit, et factis in Pyrenaeo trophaeis, Romam regressus est.