Latin
FABII COLVMNAE
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 11
Unproofread scanNot analysed yet
In radice semper inuenies terrae glebulas ab eodem ipsius lacte concretas, dum magis vigebat planta, exudante; quod ita viscosum est, vt neque à digitis, dum recens est, aqua abluendo, remoueatur. Huic plantae cùm caulis erumpit, folia quae humi sternebantur, marcescunt ferè in omnibus: quamobrem rarò illa inuenies habere, aut flaccida pauca: qui trium aliquando pedum altitudinem aequat, prope humum hirsutus, atque asper est, reliquus totus laeuis, rotundus, multis alis refertus lignosis, flexilibus, vt vna tantùm planta, velut Genista, cui colore, &habitu quadantenus similis videtur, scopam efformare possis: habet foliola ex interuallo alternatim parua, crassa, absque lacinijs, vel raris Linariae, vel Genistae similia, ex viridi etiam ad caeruleum vergentia, ex quibus singulis flores vt in Cicho rio satiuo aestate exeunt luteo colore, parui, in pappos cum semen ematuruerit euolantes: quod oblongum, fuluumque atque hirsutum est. Tota planta gustu est amaro. Hanc primam Dioscoridis Chondrillam statuendam esse censui, cùm suae descriptioni congruere videatur: ait enim Dioscorides Χονδρίλλη, ἡ δὲ καὶ τοῦτο κιχώριον καλοῦσιν ἢ σέρίδα, τὰ γαὶ φύλλα καὶ τὸν καυλὸν, καὶ τὰ ἄνθη ἔχει κιχωρίῳ ὅμοια, ὅθεν καὶ εἶδος αὐτὸ τινὲς εἶπον σέριδος ἀγρίας λέπτότερον δὲ τὸ ὅλον, περι δὲ τοῖς κλωναρίοις αὐτοῖς ἀὑρίσκεται κόμμι ὅμοιον μα σέχῃ, μεγέθει κυαμιαῖα. Chondrilla, quam aliqui Cichorion, aut Serin appellant, folia quidem, caulem, &flores Cichorio similies habet, qua de causa quidam syluestris Seridis speciem esse dixerunt, sed tenuiorem totam: at circa ramulos ipsos inuenitur gummi simile Mastichae magnitudine Fabae, &c. Quam eandem describens Galenus ita inquit, Lactucae agresti si mile quodam olus est, quod Chondrillam nominant, &citius in caulem erumpit; amaritudinem habens manifestam, &quendam viscosum, &album succum, &c.