Latin
FABII COLVMNAE
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 9-2
Unproofread scanNot analysed yet
FABII COLVMNAE rò laciniosa magis efficiuntur, atque Soncho, vel Denti Leonis dictae plantae accedunt, carnosa, fractu, facilia, lactisque plena: radicem longam: inueni illam trium pedum longitudinem aequantem, crassitie verò minimum digitum: foris subflauam, intus albescentem lacte turgidam: quam si extirpes, non tantam poteris diligentiam adhibere, quin saltem plicetur, atque tunc per obliquum finditur multis locis, exitque lac viscosum, quod pauco exinde temporis interuallo, minúsue quar ta horae parte, vt gummi concrescit.