Latin
113
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 113
Unproofread scanNot analysed yet
Obseruandum dessique est, quod Emblematum scriptor, &Auctor Plantarum illum sequutus tradiderunm non quidem meo iudicio rectè: legunt enim extum Dioscoridis hoc modo. Huius folia cum farina in panes coacta. Graeceuerò ταύτης τα ρύλλα συν τέατι ἀρτοποιυθέντα. Plantarum uero Auctor corrigit etiam sequutus latinam interpretationem superiorem, &pro σέατι, σταιτὶ legendum statuit; quibus respondenndum est, textuum peruersores &malos interpretes esse. Textum verò Dioscoridis semper &multos quos habeo uarijs locis editos, habere σαν στέα τι, adipe scilicet, σέαρ, τέασος, Adeps interpretatur: non autem σαιτί, ab σαὶς σταιτος, quod farinam significat, aqua subactam. Item canes folia Apocyni graueolentia farina mixta non tam facilè nisi fame pereant, edere uelle est censendum; Adipe uerò allecti facilè etsi cibum non appetant, folia ipso commixa decepti à pinguedine comedent: non enim nec larina, nec adeps interimunt, quae aliàs alunt canes, sed folia Apocyni: quae vt canis auidè ac multa deuoret, aliqua re cani grata, &sic adipe commiscendâ, &in globulos placentasque panis modo conformanda sunt. Haec recta mea sententia videntur? Phu Dioscoridis. ON potuit Dioscorides, proprioribus notis omnibus, atque priuatim, à radice ad flores usque, plantam Phu describere: atqe si in omnibus IDeo optimo maximo placuisset) aliarum plantarum descriptionibus sita accuratg llarum historiam tradidisset, profectò nec planta foret ulla, quae mobis nota non fuisset.