Latin
115.1 to 115.4
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 115.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Huius dascriptionem tam claram, atque plantam hanc celebrem, cuius radix in Theriacae compositione non minima dosi commisceri debet, nescio quomodo tantorum uirorum adhuc nemo animaduerterit: immo quod peius, omnes unica uoce VaValerianam maiorem dictam ab ijsdem, pro Dioscoridis Phu vsurpant, non solùm putantes congruere descriptioni Dioscoridis, atque genuinam esse, sed illius textum in aliquibus postremò iuxta Valerianae dictae formam emendare volunt, impendiò morosiores, qui illam negant esse Dioscoridis Phu, iudicantes: atque minorem Valerianam sic dictam, siue syluestrem refellen tes; quam, etsi folijs Dioscoridis Phu quadret, dicunt, non tamen radice, &reliquis, non sine graui errore. Hoc autem imputandum negligentiae collationis textus Dioscoridis, cum plan ta ab ipsis proposita: vel dicendum, uerba Dioscoridis, nedum sensum hoc loco eos non intellexisse, ut ex sequentibus apparebit. Ait enim Dioscorides, Φοῦ, οἱ δι, καὶ τοῦτο ἀγρίαν νάρδον καλοῦτι, γεννᾶται μὲν ἐν πόντῳ, φύλλα δὲ ἐλαφοβόσκῳ ἢ ἰπποσελίνῳ παραπλήσια ἔχει, καnλὸν πηχναῖον, ἢ μείζω, λεῖον, τρυρερὸν, ἐμπόρφυρον, μεσόκοιλον, διειλημμέννον γόνασιν, νθη προς τὰ τοῦ ναρκίσου, μικρότερα δὲ, καὶ τρυφερώτερα, καὶ ἐν τῷ ὑπολεύκῳ διαπὄρρυρα. ῥίζα δὲ ἡ μὲν ἀνωτέρω, περὶ δακτύλου μικροῦ τὸ πάχος, πλάγια δὲ ἐπιῤῥιζια ἔχει καθάπερ χεῖνος ἢ μέλας ἐλλέβορος, ἀλλήλοις ἐπιπεπλεγμένα, ὑπόξανθα, ἐνώδη, ναρδίζον τα τῇ ὁσμῇ, μετά τινος βάῥους βρομώδους. Phu, quod &ipsum aliqui syluestrem Nardum appellant. nascitur in Ponto. Folia quidem habet Elaphobosco, aut Hipposelino similia: caulem cubitalem, aut maiorem, laeuem, tenerum, purpurascentem, cauum, geniculis distinctum; flores ad Narcissi flores accedentes, minores tamen, &teneriores, ex albicante purpureos. Radix verò superiùs crassitie est circa paruum digitum, habet quidem obliquas fibras, velut Iuncus, aut niger Elleborus, ad inuicem complicatas, substauas, bene olentes, Nardum cum odoris grauitate quadam referentes. Cui descriptioni quantùm respondeat planta Valeriana minor, siue syluestris dicta, à me proposita ab omnibus reiecta, quantumque ab eisdem recepta absit, ex sequentibus patebit.