Latin
116
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 116
Unproofread scanNot analysed yet
Florum color ex albo purpurascit: for ma uerò Narcissi flores imitari uidentur: nam &Narcissi flores habent in ipsorum imo illud extuberans, ubi continetur semen, &deinde tenuiores in quinque aut sex foliola desinunt: nec amplius in florum Narcissi collatione est aliud requirendum, nam Dioscorides, non positum florum, sed illorum formam similem Narcissi floribus esse tradidit: teneriores sunt, &minores admodum, atque hoc loco omnes consentiunt, &ueritas est, ut corrigi debeat textus Dioscoridis corruptus, &pro, μείζω, μικρότερα, legendum sit. Radicem habet in superiore sui parte, ex qua scilicet caulis erumpit, crassam instar digiti parui, quam plures carnosae fibrae, idem principium habentes, vt Iuncus, &niger Elleborus, quibus Dioscorides comparat (Ellebori quidem utriusque radices, ut idem Dioscorides descripsit, à quodam paruo capitulo Cepae simili pendentes conspiciuntur, atque radices esse non fibras dixit, ibi ῥίζαι, &c. οἱονει ἀπό τινος κεραλίου κρομμυώδους ἡρτημέναι:) aliae, super alijs ordine dispositae ter nae, quaternaeue, obliquè nitentes, circundant: sed quae alijs incumbentes uisuntur, in quinque, plurésue partes radicis orbem diuidunt, ut stellam penè diuisura repraesentent. Parum sub terra &lateraliter semper nitentes inueniuntur, atque obliquè repentes se quotannis propagant; &radix nouella, uetustiori complicatur, ut etiam in Elleboro obseruatur: quare si uerba illa Graecè, ῥίζα δὲ ἡ μὲν ἄνω τέρω, περὶ δακτύλου μικροῦ τὸ πάχος: πλάγια δὲ ἐπιῤῥίζια ἔχει καθάπερ χῖνος, ἢ μέλας ἐλλέβορος, ἀλλήλοις ὀπιπεπλεγμένα, &c. considerentur, nihil aliud, nullamque alterius plantae radicem describere uidebuntur. Colore subpallidas, siccas uerò magis flauas, odoratas, Nardum, sed hircina quadam grauitate admixta, referentes, unde Phu nomen est adepta: nam quisque odoris graueolentiam abhorrens statim Phu, sonitum naturâ exprimit. Nec potest intelligi, ut radicis pars superior aliquo pacto sit obliqua Rusci modo, cuius radice Phu adulterari habetur in Dioscoride; nam respondetur, si Rusco fuisset similis in totum, non lunco, &Elleboro similem Dioscorides fe cisset, quibus ex uno principio ueluti capite, fibrae obliquae pro ducuntur, sed Rusci modo obliquam, &geniculatam, (dum uetustior est, Rusci radix) dixisset: item non superior radicis pars in Phu est obliqua, sed tantùm fibrae obliquè per terram feruntur, atque tota radix similior est Iunci, &Ellebori radici, ut iam dixi, &faciliùs adulterari potest radix Phu, Rusci nouella radice, cùm forma minus à radice Phu distet, differt quidem quia fibrae Rusci difficillimè possunt frangi, &minùs in puluerem re duci, quod contrà est in Phu radice, quae facillimè &frangitur, atque tunditur.