Latin
117
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 117
Unproofread scanNot analysed yet
Quantum verò Rusci radix (uetustissima esse oportet, ut Valerianae maioris dictae radicem aemulari possit) colore, nam albo, non flauo est, geniculis, atque multitudine oculorum, quibus non in rectum producitur, ut dicta Valeriana, sed spicati operis obliquam lineam repraesentans, differat ab illorum Valeriana maiore, quisque, radicis plantae vtriusque conspectione, cognoscere poterit: non dico à Dioscoridis descriptione abhorret: qui cùm designare voluit radicem obliquam geniculatam, &summo caespite nitentem, vt Acori radicem, atque Asari, &similium, radicem obliquam dixit, non fibras, ῥίζαν πλαγίαν, non ἐπιῤῥίζια πλάγια, scripsit: quae aliàs ῥίζας appellauit. Quare reijcienda est illorum sententia, qui putarunt summam radicem Phu debere obliquè spargi, Plinij for san textu moti, qui ait, radicè obliqua, villosaque, &imitante auium pedes. &dicunt radicis partem superiorem obliquam esse debe re, quibus respondeo, uillos ἐπρρίζια, non ῥίζαν, Dioscoridis sentemn tia obliquè spargi debere: &sic si, &pars superior radicis obliqua sit, &fibrae, nullum posse è terra alimentum trahere; cùm vtraeque partes supra terram ferantur, nam &Valerianae maioris dictae pars obliqua, &superior, semper supra teriam emicat, &si obruatur, statim marcescit. Neque poterunt aliquam cum auium pedibus similitudinem afferre. Quare Plinius, quia nunc breuius plantae Phu descriptionem reliquit, ex Dioscoride, ex quo transcripsisse censetur, ijsdem est interpretandus? ut scilicet intelligatur tota radix obliqua, quae eadem uillis est diuisa: uillos quidem Plinius non solùm hoc loco, sed in Astragali descriptione, cui uillosam dixit esse radicem, &alibi, crassas fibras intelligit.