Latin
119
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 119
Unproofread scanNot analysed yet
à principio ante caulis eruptionem quem serò &post annum immo biennium edit, ex aduerso pinnatim petiolo haerent folia, ut in Elaphobosco, &Sio aquatico, quod simile folijs est Hipposelino Dioscoridis iudicio: forma uerò Hipposelino accedentia, ut in planta, à me proposita, quae à principio in lobos diuisa sunt per ambitum serratos ut Hipposelini folia &Elaphobosci: mirórque quibus oculis, quaue mente haec uiderint, nobisque tradiderint: caulem neque aliquando mihi, amicisque contigit rubescentem uidere, multis plantis conspectis, illum quidem semper colore cinereo Brassicae, &Nardo montano similem, permanentem. Quod contrà est in caule plantae à me propositae, qui semper, &ad flores usque ex uiridi purpurascit, flores item non ut planta à me descripta purpurascunt, sed uel dilutius, uel nihil. Quare Valerianam illam maiorem appellatam uulgò, Nardi montani speciem non bulbosam, &forsan eandem cum Hirculo, radice Celtico Nardo simili potius iudicarem: quod si quis nouellam illius plantam, quae cùm sit parua sine caule est, consideret: non dissentiet similem esse Celtico Nardo, sed minorem, neque ita amaram, neque ut Nardum Celticum uerum odorem remittentem, sed hircinum quid, ut etiam syluestris haec Valeriana redolentem: colore magis pallido: quae satis respondere videtur historiae à Dioscoride traditae, ait enim. Adulteratur autem simul euulsa, aliqui legunt, imposita cum ipsa, herba simili; Lib. I. c. quam propter odoris virosi olentiam, Hircum appellant. Facilis tamen de Narest cognitio. Est enim sine caule herba, &candidior, &minùs oblonga do Celtifolia habet, neque radicem amaram, aut aroma redolentem, quemadmodum co. verum, Celticum Nardum, habet. Plinius cum Gallico Nardo semper nascitur herba quae Hirculus vocatur, à grauitate odoris, &similitudine, qua maximè adulteratur. Distat quod sine cauliculo est, &quod minoribus folijs, quòdque radices, neque amarae, neque odoratae. Non enim amarorem, neque odorem habere poterit tam parua planta atque imperfecta, uti maior, &perfecta planta.