Latin
120
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 120
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus sic expositis planta à me proposita, Phu uerum, atque genuinum Dioscoridis est posthac appellandum, atque in medicamentis uten dum, altera ab alijs primùm eo nomine insignita falsò, alijs usibus reponenda, cùm iam non illam, sed quam proposui Dioscoridis delineationi magis respondere contra omnium sententiam demonstrauerim. Floret Maio mense, atque Iulio perficitur. In montibus, collibusque non aridis, sed aliquantum umbrosis, atque etiam uliginosis &pratensibus hîc frequens. Huius plantae radicis odor, atque sapor longè superat Valerianam maiorem sic dictam: atque ut ait Dioscorides. Vim habet calefaciendi, &ciendi vrinas, arida pota: sed &decoctum ipsius idem efficere potest. Facit etiam ad lateris dolorem, &menses ducit, &antidotis miscetur. Galenus uerò, Phu, aromatica quodammodo est huius herbae radix, Nardo viribus similis: sed tamen ad pleraque infirmior, vrinas mouet plus quàm Indica, aut Syriaca Nardus, perinde vt Gallica. Recentiores uerò sub nomine Valerianae syluestris has vires tribuunt. Ruptis, vulsis, ex alto deuolutis opem fert. Decoquuntur folia ad aphtas, &oris vlcera. Antidotis item inseritur. Praeter has uires plantae huic tributas, addo &hanc proprietatem, iamdiu in multis, atque memetipso expertam, ut pulueris radicis plantae huius spontè ortae, extirpatae antequam caulem edat, cochlearij dimidium cum uino, aqua, lacte, aut alio quouis decenti succo, &aegroti commoditate, &aetate, semel sumptum, aut bis, Epilepsia correptos liberet. Hanc exhibendam pueris, &praesertim infantibus, hoc morbo facilè laborant, quibus lacte propinandum puluerem iussi, amicis dono dedi: qui deinde, Diuino prius numine fautore glorificato, puluere huius plantae illis restitutam sanitatem affirmarunt. Hoc &alijs adultis nonnullis.