Latin
PLANTARVMQVE NOVARVM
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 15-2
Unproofread scanNot analysed yet
Pars, qua haeret latior atque magis extuberans est, quamobrem ualuularum fundum apertum conspiceretur, nisi fundi loco pars quaedam carnosa fusca ueluti corium, tota rugosa in imo ubi haeret tenuior, &ad fundi latitudinem se dilatans in concha fundum efficeret: quae planè rugosum Amygdalae fructus petiolum illum continentem refert: qua de causa, quia in surculis arborum etiam eleganter compositae, &haerentes ui suntur, arboris fructus esse opinati sunt. Concha quidem est ma rina, ex maris spumoso coeno orta, ut aliae testaceae omnes, saxis, lignis quibuscunque, pumicibus humorem illum magis retinentibus, adhaerens. Animal intus continet ex concha minimè exiens, coniunctum quidem est in fundo, indéque forsan humorem, cùm ab ipsis aqua recederet, pro alimento sugere uidetur: carnosum corpus in imo est, os an habeat &quomodo, quo carere non puto, haud potui rectè conspicere: uerùm pedes siue Lib. 1. de cirros ex fusco flauescentes insectos, quamplures habet. Britan- testaceis. nici, ut Rondeletius asserit, appellant Poussepiez, &alij Pollicipedes c. 29. quorum superiores alijs longiores, curui conspiciuntur, geniculati interna parte hirsuti, per longum diuisam pennam aemulantes, &caudam curuam Galli, quamobrem opinati sunt illi pennas esse, atque caudam, &auiculae crescentis rudimenta* extra concham emissa. Sed mihi potius cirros, &brachia animalis esse uidentur, quae conchae natura tribuit, ut escam uenari, &intrò reponere posset: frustra quidem, nisi ad uitam conseruandam apta forent, illi adnata essent.